Latin
10.24 to 10.42
Augustine, De Trinitate 10.24-42
Unproofread scanNot analysed yet
gnum dicitur: ut aliud sit ipsa magnitudo, aliud ea quae ab illa magna dicuntur. Quæ magnitudo utique primitus magna est, multoque excellentius quam ea-. quae quae participatione ejus magna sunt. Deus autem quia non ea magnitudine magnus est quae non est quod est ipse, ut quasi particeps ejus sit Deus cum magnus est; alioquin illa erit major magnitudo quam Deus, Deo autem non est aliquid majus: ea igitur magnitudine magnus est qua ipse est eadem, magnitudo. Et ideo sicut non dicimus tres essentias, sic nec tres magnitudines: hoc est enim Deo esse; quod est magnum esse. Eadem causa nec magnos tres dicimus, sed unum magnum: quia non par icipatione magnitudinis Deus magnus est, sed se ipso magno magnus est; quia ipse sua est magnitudo. Hoc et de bonitate, et de aeternitate, et de omnipotentia Dei dictum sit, omnibusque omnino praedicamentis quæ de Deo pos. sunt pronuntiari, quod ad se ipsum dicitur, non translate ac per similitudinem, sed proprie: si tamen de illo proprie aliquid diei ore hominis potest. CAPUT XI. —12. Quid in Trinitate relative dientur. Quod autem proprie singula in eadem Trinitate dicuntur, nullo modo ad se ipsa, sed ad iuvircm, aut ad creaturam dicuntur; et ideo relative, non substantialiter ea dici manifestum est. Sicut enim Tri- j nitas unus Deus dicitur, magnus, bonus, æternus, omnipotens, idemque ipse sua sic dici potest deitas, ipse sua magnitudo, ipse sua bonitas, ipse sua æternitas. ipse sua omnipotentia: non sic potest dici Trinitas Pater, nis: forte translate ad creaturam propter adoptionem filiorum. Quod enim scriptum est, Audi, Israel: Dominus Deus tuus, Dominus unus est (Deut. VI, 4), non utique excepto Filio, aut excepto Spirilu lancto oportet intelligi, quem unum Dominum Deum nostrum recle dicimus etiam patrem nostrum per graliam suam nos rcgencrantem.