Latin
10.15 to 10.27
Augustine, De Trinitate 10.15-27
Unproofread scanNot analysed yet
Grata est enim sanctis Angelis sacrata et pia significatio. Nam Deus non ad tempus videt, nec aliquid novi fit in ejus visione atque scientia, cum aliquid temporaliter ac transitorie geritur, sicut inde afficiuntur sensus vel carnales animalium et hominum, vel etiam cœlestes Angelorum. ii. In isto quippe manifesto sexu masculi et fcminae apostolus Paulus occultioris cujusdam rei figurasse mysterium, vel hinc intelligi potest, quod cum alio loco dicat, veram viduam esse desolatam, sine filiis et nepotibus, et tamen eam sperare deberc in Dominum, et persistere in orationibus nocte et die (I Tim. v, 5). hic indicat mulierem seductam in praevaricalione factam, salvam fieri per filiorum generationem: et addidit, si permanserint in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate (Id. n, 15). Quasi vero possit obesse bonae viduae, si vel filios non habuerit, vel ii quos habuerit, in bonis operibus per. manere noluerint. Sed quia ea quae dicuntur opera bona, tanquam filii sunt vitæ nostrae, secundum qnam quaeritur cujus vitae sit quisque, id est, quomodo agat hæc temporalia, quam vitam Greci non ςωήν, sed βίον, vocant; et hæc opera bona maxime in officiis misericordiæ frequentari solent; opera vere misericordiæ nihil prosunt, sive Paganis, sive Judais qui Christo non credunt, sive quibuscumque haereticis vel schismaticis ubi fides et dilectio et sobria sanctificatio non invenitur: manifestum est quid Apostolus significare voluerit; ideo figurate ac mystice, quia de velando mulieris capite loquebatur, quod nisi ad aliquod secretum sacramenti referatur, inane remanebit.