Latin
42.1 to 42.17
Augustine, De Trinitate 42.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
Sicut enim non solum veracissima ratio, sed etiam ipsius Apostoli declarat auctoritas, non secundum formam corporis homo factus est ad imaginem Dei, sed secundum rationalem mentem. Cogitatio quippe turpiter vana est, quae opinatur Deum membrorum corporalium lineamentis circumscribi atque finiri. Porro autem nonne idem beatus apostolus dicit, Renovamini spiritu mentis vestræ, et induite novum hominem, eum qui secundum Deum creatus eat (Ephes. iv, 25, 24); et alibi apertius, Exuentes vos, inquit, veterem hominem cum actibus ejus, induite novum qui renovatur in agnitionem Dei secundum imaginem ejus qui creavit eum (Coloss. III, 9, 10)? Si ergo spiritu mentis nostrae renovamur, et ipse est novus homo qui renovatur in agnitionem Dei secundum imaginem ejus qni creavit cum; nulli dubium est, non secun dum corpus, neque secundum quamlibet animi pjrtem, sed secundum rationalem mentem, ubi potest esse agnitio Dei, hominem factum ad imaginem ejus qui creavit eum. Secundum hanc autem renovatioitem efficimur etiam filii Dei per baptismum Christi, et induentes novum hominem, Christum utique induimus per fidem. Quis est ergo qui ab hoe consortio feminas alienet, cum sint nobiscum gratiæ cohæredes; et alio loco idem apostolus dicat, Omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Jesu. Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. Non eat Judæus neque Græcus, non eat servus neque liber, notf est masculus neque femina: omnes enim vos unum estis in Christo Jesu (Galat. III, 26-28)? Numquidnam igitur fideles feminæ scIum corporis amiserunt 1 Sed quia ibi renovantur ad imaginem Dei, ubi scIus nullus est, ibi factus est homo ad imaginem Dei, ubi sexus nullus cst, hoc est in spiritu mentis suæ. Cur ergo vir propterea non debet caput velare, quia imago est et gloria Dei; mulier autem debet, quia gloria viri est, quasi mulier non renovetur spiritu mentis suæ, qui renovatur in agnitionem Dei secundum imaginem ejus qui creavit illum?