Latin
10.150 to 10.163
Augustine, De Trinitate 10.150-163
Unproofread scanNot analysed yet
Ac per hoc sicut omnis equus animal est, non omne animal equus est: ita omne aenigma allegoria est, non omnis allegoria aenigma est. Quid ergo est allegoria, nisi tropus ubi ex alio alind intelligitur, quale illud est ad Thessalonicenses: Itaque noM dormiamus sicut et cæteri: sed vigilemus, et sobrii simus. Nam qui dormiunt, nocte dormiunt; et qui inebriantur, nocte ebrii sunt: nos aMtem qui diei sumus, sobrii simus (I Thess. V, 6-8)? Sed hæc allegoria non cst ænigma. Nam nisi multum tardis istc sensus in promptu cst. Ænigma est autem, tit breviter cxp! iccm. obscura allegoria, sicuti est, Sanguisugæ erant tres filiæ1 (Prou. xxx, 15); et qæcumque similia. Seu ubi allegoriam nominavit Apostulus, non in verbis eam reperit, sed in facto, cum e duobus n! ! is Abrahæ, uno cle ancilla, altero de libera, qnod non dictum, sed cLlam factum fuit, duo Testamenta intelligenda monstravit; quod antequam exponcret. obscurum fuit: proinde allegoria talis, quod cst generale nomen, posset specialiter ænigma nominari.