Latin
10.126 to 10.149
Augustine, De Trinitate 10.126-149
Unproofread scanNot analysed yet
quia et ipsa obscura, imago Dci cst; et si imago, profecto etiam gloria, in qua homines creati sumus, praestantes cæteris animalibus. De ipsa quippe natura humana dictum est, Vir quidem non debet velare caput, cum ait imago et glona De! . Quæ natura in rebus creatis excellentissima, cum a suo Creatore ab impietate justificatur, a deformi forma formosam transfertur in formam. Est quippe ct in ipsa impietate, quanto magis damnabile vitium, tan'o certius natura laudabilis. Et proptir boc addidit, de gloria in gloriam: de gloria creationis in gloriam justificationis. Quamvis possit hoc et aliis modis intelligi, quod dictum est, de gloria in gloriam: de gloria fidei in gloriam specici; de gloria qua filii Dei sumus, in gloriam qua similes ei erimus, quoniam videbimus cum sicuti est (I Joan. n! ,2). Quod vero adjunxit, tanquam a Domini Spiritu; ostendit gratia Dci uobis conferri tam optabilis transformationis bonuni. CAPUT IX. —i5. De ænigmate et tropicis locutionibus. Hæc dicta sunt propter quod ait Apostulus, nunc per speculum nos videre. Quia vero addidit, in ænigmate; multis hoc incognitum est qui cas litteras nesciunt, in quibus est doct ina quædam de locutionum modis, quos Græci tropos vocant, eoque græco vocabulo ctiam nos utimur pro latino. Sicut enim schemata usitatius dicimus quam figuras, ita usitatius dicimus tropos qnam modos. Singulorum autem modorum sive troporum nomina, ut singula singulis referantur, difficillimum est et insolentissimum latine enuntiare. Unde quidam interpretes nostri. quod ait Apostolus, Quæ sunt in allegoria (Galat. iv, 24), nolentes græcum vocabulum ponere, circumloquendo interpretati sunt dicentes, Quæ sunt aliud es alia significantia. Hujus autem tropi, id est allegoriæ, plures sunt species, in quibus est etiam quod dicitur aenigma. Definitio autem ipsius nominis generalis, omnes etiam species complectatur necesse est.