Latin
10.87 to 10.102
Augustine, De Trinitate 10.87-102
Unproofread scanNot analysed yet
tando transeatur, sed in uno conspecto simul præsto sint universa: quis, inquam, hominum comprehendit istam sapientiam, eamdemque prudeatiam, eamdemque scientiam; quandoquidem a nobis nec nosira comprehenditur '? Ea quippe quæ vei sensibus velintelligentiæ nostræ adsunt, possumus utcumque conspicere: ea vero quæ absunt, ei tamen adfuerunt, per memoriam novimus, qua: obliti non sumus. Nee t'X futuris præterita, sed futura ex præteritis, non tamen firma cognitione conjicimus. Nam quasdam cogitationes nostras, quas futuras velut manifestius atque certius proximas quasi *prospicimus, memolia faciente id agimus, cum agere valemus quantum valemus, quæ videtur non ad ea quæ futura sunt I, sed ad præterita pertinere. Quod licet experiri in eis dictis vc! canticis, quorum seriem memoriter reddimus. N! si enim prævideremus cogitatione quod sequitur, non utique diceremus. Et tamen ut praevideamus, non providentia nos instruit, sed memoria. Nam donec finiatur omne quod dicimus, sive canimus, nihil cst quod non provisum prospectumque proferatur. Et tamen cum id agimus, non dicimur providenter, sed memoriter cauere vel dicere; et qui hoc in multis ita proferendis valent plurimum, non solt corum providentia, sed memoria praedicari. Fieri ista in animo vel ab animo nostro novimus, et certissimi sumus: quomodo autem fiant, quanto attentius voluerimus advertere, tanto magis noster et sermo succumbit, et ipsa non perdurat intentio, ut ad liquidum aliquid nostra intelligentia, et si non lingua, perveniat. Et putamus nos, utrum Dei providentia eadem sit quae memoria et intelligentia, qui non singula cogitando aspicit, sed una, aeterna et immutabili atque ineffabili visione complectitur cuncta quæ novit, tanta mentis infirmitate posse comprehendere? In hac igitur difficultate et augustiis Iibet exclamare ad Dcum vivum: Mirificata ut scientia tua ex me; et non potero ad illam (Psal. CXXXVIII,6).