Latin
10.103 to 10.125
Augustine, De Trinitate 10.103-125
Unproofread scanNot analysed yet
Ex me quippe intelligo quam sit mirabilis et incomprehensibilis scientia tua, qua me fecisti; quando nec me ipsum comprehendere valeo quem fecisti: et tamen in meditatione mea exardescit ignis (Psal. XXXVIII, 4 ),ut quaeram faciem tuam semper (Psal. CIV, 4). CAPUT VIII. —14. Deum nunc videri a nobi. per specu/um quomodo dicat Apostolus. Incorporalem subttant! am scio esse sapientiam, et lumen esse in quo videntur quae oculis carnalibus non videntur: et tamen vir tantus tamque spiritualis, Videmus nunc, inquit, per speculum in ænigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12). Quale sit et quod sit hoc speculum si quæramus, profecto illud occurrit, quod in speculo nisi imago non cernitur. Hoc ergo facere conati sumus, ut per imaginem hanc quod nos sumus, videremus utcumque a quo facti sumus, tanquam per speculum. Hoc signiMcat etiam illud quod ait idem apostolus: Nos antem revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur de gloria ita gloriam, Ian quam a Domini Spiritu (II Cor. III, 18). SpeCulantes dixit, per speculum videntes, non de specula prospicientes. Quod in græca lingua non e? t ambiguum, unde in latinam translatæ sunt apostolicæ Literae. Ibi quippe speculum ubi apparent imagines rerum, a specula de cujus altitudine longius a! iqn:d intuemur, etiam sono verbi distat omnino; satisque apparet Apostolum a speculo, non a specula dixisse, gloriam Domini speculantes. Quod vero ait, In eamdem imaginem transformantur: utique imaginem Dei vuit intelligi, eamdem dicens, istam ipsam scilicet, id eSI, quam speculamur; quia eadem imago est et gloria Dei, sicut alibi dicit, Vir quidem non debet velare caput suum,cum sit imago et gloria Dei (I Cor. XI. 7): de quibus verbis jam in libro duodecimo disseruimus. Transformamur ergo dicit, de forma in formam mutamur, atque transimus de forma obscura in formam lucidam;