Latin
11.84 to 11.104
Augustine, De Trinitate 11.84-104
Unproofread scanNot analysed yet
Sed nescio quomodo amplius et in ipsius formae charitatem cxcitamur, per fidem qua credimus vixisse sic aliqucin; et spem, qua nos quoque ita posse vivere, qui homi- Des sumus, ex eo quod aliqui homines ita vixerunt, minime desperamus, ut hoc et desideremus ardentius, et fidentius precemur. Ita et ipsorum vitam Cacit a nobis diligi formæ illius dilectio, secundum quam vixisse creduntur, et illorum vita credita in camdem formam flagrantiorem excitat charitatem: ut quanto flagrantius diligimus Deum, tanto certius sereniusque videamus; quia in Dco conspicimus incommutabilcm formam justitiæ, secundum quam hominem virere oportere judicamus. Valet ergo fides ad cognitionem et ad dilectionem Dei, non tanquam omnino incogniti, aut omnino non dilecti; sed quo cognoscatur manifestius, et quo firmius diligatur. CAPUT X. —14. Tria quædam in charitate, velut "V vestigium Trinitatis. Quid est autcm dilectio vel charitas, quam tantopere Scriptura divina laudat et prædicat, nisi amor boni? Amor autem alicujusamantis est, et amore aliquid amatur. Ecce tria sunt; amans, et quod amatur, et amor. Quid est ergo amor, nisi quædam vita duo aliqua copulans, vel copulare appetens, amantem scilicet, et quod amatur? Et hoc ctiam in externis carnalibusque amoribus ita est: sed ut aliquid purius et liquidius hauriamus, calcata carne ascendamus ad animum. Quid amal animus iti amico, nisi animum? Et illic igitur tria sunt: amans, et quod amatur, et amor. Restat etiam hinc ascendere, et supcrius ista quærere, quantum homini datur. Sed hic paululum requiescat intentio, nou ut se jam existimet invenisse quod quærit, sed sicut solet inveniri locus, ubi quærendum est aliquid; nondum illud inventum est, sed jam inventum est ubi quæratur: ita hoc dixisse suffecerit, ut tanquam ab articulo. alicujus exordii cætera contexamus.