Latin
5.1 to 5.28
Augustine, De Trinitate 5.1-4-28
Unproofread scanNot analysed yet
Trinitatem in homine, qui imago Dci cst, quamdam inessc; mentem scilicet, et notitiam qua se novit, et amorem quo se notitiamque suain diligit: atque hæc tria æqualia inter ac, ct unius ostenduntur esse essentiæ. CAPUT PRIMUM. —i. De Trinitate quomodo inquirendum. Trinitatem certe quærimus, uon quamlihct, sed illam Trinitatem quae Deus est, verusque ac summus et solus Deus. Exspecta ergo, quisquis hæc audis: adhuc enim quærimus, et talia quærentem nemo juste reprehendit; si tamen in fide firinissimus quærat, quod aut nosse aut eloqui difficillimum est. Affirmintem vero cito justeque reprehendit, quisquis melius vcl videi vel docet. Quærite, inquit, Deum, et vivet anima vesira (Psal. LXVIII, 53). Et nc quisquam se tanquam apprehendisse temere gaudeat: Quærite, inquit, faciem ejus semper (Psal. cit, 4). Et Apostolus: Si quis se, inquit, putat aliquid scire, nondum scit qnemadmodum scire oporteat. Quisquis autem diligit Deum, hic cognitus eat ab illo (I Cor. VIII. 2, 3). Ncc sic quidem dixit, Cognovit illum; quae periculosa præsumptio est: sed, cognitus eat ab illo. Sic et alihi cum dixisset, Nunc autem cognoscentes Deum; statim corrigens, imo cogniti, inquit, a Deo (Ga/at. iv, 9): maximeque illo loco, Fratres, inquit, ego mc ipsum non arbitror apprehendisse: unum autem, quæ retro oblitus, in ea quæ ante sunt extentus, secundum intentio nem aequor ad palmam supernæ rocationis Dei in Christo Jesu. Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus (Philipp. III, 13 15 ). Perfectionem in hac vita dicit, non ałiud quam ca quæ relro sunt oblivisci, ct in ea quæ ante sunt extendi secundum intentionem. Tutissima est enim quærentis intentio, donee apprehendatur illud quo tendimus et quo extendimur. Sed ea ncta intentio est, quæ proficiscitur a lide. Cerla cnim fides utcumque inchoat cognitionem: cognitio vero certa non perficietur, nisi post hanc vitam, cum videbimus facie ad faciem (1 Cor.