Latin
14.179 to 14.205
Augustine, De Trinitate 14.179-205
Unproofread scanNot analysed yet
sunt sancti. Quoniam quo, ante præscivet, et prædestinavit conformes 1imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis patribus. Quo. autem prædestinavit, illos et vocavit; et quos vocavit, illos et justificavit; quos autem justificavit, ipsos et glorificavit. Horum prædestinatorum nemo cunt diabolo peribit 2; nemo usque ad mortem sub diaboli potestate rcmauebit. Deinde sequitur quod jam supra commemoravi (Cap. 11): Quid ergo dicemus ad hæc? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui Filio proprio no; ! pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum; quomodo non et cum illo omnia nobis donavit (Rom. VIII, 28-52). 2i. Cur ergo non fieret mors Christi? Imo cur non praetermissis aliis innumerabilibus modis, quibus ad nos! ibcrandos uti posset Omnipotens, ipsa potissimum eligeretur ut fieret; ubi nee de divinitate ejus aliquid imminutum est aut mutatum, et de humanitate suscepta tantum beneficii collatum est hominibus, ut a Dei Filio sempiterno eodemque bominis filio mors temporalis indebita redderetur, qua eos a sempiterna morte debita liberaret? Peccata nostra diaboius tenebat, et per ilia nos merito figebat in morte. Dimisit ea ille qui sua non habebat, ct ab illo immerito est perductus ad mortem. Tanti valuit sanguis ille, ut neminem Christo indutum in æterna mone debita detinere debuerit, qui Christum morte indebita vel ad tempus occidit. Commendat ergo charitatem suam Deus in nobis: quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. Multo magis justificati nunc ill sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. Justificati, inquit, in sanguine ipsius: justificati plane in eo quod a peccatis omnibus liberati; liberati autem a peccatis ominibus, quoniam pro nobis est nei Filius, qui nullum babebat, occisus. Salvi ergo erimus ab ira per ipsum: ab ira utique Dei, quæ nibil est aliud quam justa vindicta.