Latin
14.206 to 14.222
Augustine, De Trinitate 14.206-222
Unproofread scanNot analysed yet
Non enim sicut hominis, animi perturbatio est ira Dei: sed illius ira est, cui dicit alio loco sancta Scriptura, Tu autem, Domine virtutum, cum tranquillitate judicas (Sop. XII, 18). Si ergo justa divina vindicta tale nomen aecepit, etiam reconciliatio Dei quae recte intełłigitur3, nisi cutn talis ira finitur? Nec inimici cramus Deo, nisi quemadmodum justitiæ sunt inimica peccata, quibus remis lis tales inimicitiæ finiuntur, et reconciliantur justo I quos ipse justificat. Quos tamen etiam inimicos utique dilexit: quandoquidem proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus, cum adhuc inimici essemus, tradidit euM. Recte ergo Apostolus secutus adjunxit, Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus, per quam facta est illa remissio peccatorum; multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius. In vita salvi, qui per mortem reconciliati. Quis enim dubitet daturum amicis vitam suam, pro quibus inimicis dedit mortem suam? Non solum autem, inquit, aed et gloriamur in Deo per Domnum nostrum Jesum Christum, per quem nunc. reconciliationem accepimus. Non solum, ait, salvi erimus, sed et gloriamur: nec in nobis, sed ill Deo; nec per nos, sed per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus,secundum ea quae superius disputata sunt. Deinde subjungit Apostolus, Propter hoe sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita ill omneshomines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. v,8 12): et cætera, in jqu! bus prolixius de duobus hominibus disputat; uno eodemque primo Adam, per cujus peccatum et mortem tanquam haereditariis malis posteri ejus obligati sumus; altero autcm secundo Adam, qui non homo tantum, sed ctiam Deus est, quo pro nobis solvente quod non debebat, a debitis et paternis et propriis liberati sumus.