Latin
Book 3
Augustine, De Trinitate 17
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ne de animalibus quasi diversa ratio moveat, quod habent spiritum vitæ cum sensu appetendi quae secundum naturam sunt, vitandique contraria; etiam hoc est videre quam multi homines noverunt, ex quibus herbis, aut carnibus, aut quarumcumque rerum quibuslibet succis aut humoribus, vel ita po sitis, vel ita obrutis, vel ita contritis, vel ita commixtis, quæ animalia nasci solcant: quorum sc quis tam demens audeat dicere creatorem? Quid ergo mirum, si quemadmodum potest nosse quilibet nequissimus homo, unde illi vel illi vermes muscæque nascantur; ita mali angeli pro subtilitate sui sensus in occultioribus elementorum seminibus norunt, unde ranae scrpentesque nascantur, ct haec per certas et notas lemperationum opportunitates occultis motibus adhibendo faciunt creari, non creant? Sed illa homines quæ solent ab hominibus fleri, non mirantur. Quod si quisqnam celeritates incrementorum forte miratur, quod illa animantia tam cito facta sunt; attendat quemadmodum et ista pro modulo facultatis humanae ab hominibus procurentur. Unde enim fit ut cadem corpora ■citius vermescant æstate quam hieme, citius in calidioribus quam in frigidioribus locis? Sed haec ab hominibus tanto difficilius adhibentur, quanlodcsunt sensuum subtilitates, et corporum mobilitates in membris terrenis et pigris. Unde qualibuscumque angelis vicinas causas ab elementis contrahere, qunnto facilius cst, tanto mirabiliores in hujusmodi operibus eorum existunt celeritates.