Latin
Book 3
Augustine, De Trinitate 18
Unproofread scanNot analysed yet
Sed non est creator, nisi qui principalitcr isia format. Nec quisquam hoc potest, nisi ille penes quem primitus sunt omnium qu:c sunt mensuræ, numer i, et pondera: et ipse cst unus creator Deus, ex cujus ineffabili potentatu fit etiam ut quod possent hi angeli si permitterentur, ideo non possint quia non permittuntur. Neque enim. occurrit alia ratio cur non potuerint facere minutissimas muscas, qui ranas serpentesque fecerunt, nisi quia major aderat dominatio prohibentis Dei2 per Spiritum sanctum, quod etiam ijsi magi confessi sunt, dicentes, Digitus Dei est hoc (Exod. VII, 12, et VIII, 7, 18, 19). Quid autem possint per naturam, nec possint per prohibitionem, ct quid per ipsius natune suaeconditionem facere non sinantur; Iro- I mini explorare difficile est, imo vero inpossibile, nisi per iliud donum Dei, quod Apostolus commemorat dicens, Alii dijudicatio spirituum (I Cor. XII, 10). Novimus enim hominem posse ambulare, et neque boc posse si non permittatur, volare autem non posse etiamsi permittatur. Sic et illi angeli quaedam possunt facere, si permittantur ab angelis potentioribus ex iinperio Dei: quædam vcro non possunt, nec si ab eis permittantur; quia ille non permittit, a quo illis est talis naturæ modus, qui etiam per angelos suos et illa plerumque non permittit, quæ concessit ut possint.