Latin
2.1 to 2.15
Augustine, De Trinitate 2.1-2-15
Unproofread scanNot analysed yet
Venit ad hæreticorum argumenta ilia quæ non ex divinis Uhris, sed ex rationibus suis proferunt: et eos refellit, quibus ideo videtur non eadem Patris ac Filii esse substantiam. quia omne quod de Deo dicilur, secundum substantiam dici putant; et proptarea et gignere et gigni, vel genitum esse et ingenitum, quoniam diversa sunt, contenduntt substantias esse diversas; demonstrans, non omne quod de Deo dicitur secundum substantiam dici, sicut secundum substantiam dicitur bonus et magnus, et si quid aliud ad se dicitur; sed dici etiam relative, id est non ad se, sed ad aliquid quod ipse non est, sicut Pater ad Filium dicitur, vel Dominus ad creaturam sibi servientem: ubi si quid relative, id est ad aliquid quod ipse non est, etiam ex tempore dicitur, sicuti est, Domine, refugium factus es nobis; nihil ei accidere quo mutetur, sed omnino ipsum in natura vel essentia sua immutabilem permanere. CAPUT PRIMUM. —i. Quid a Beo, quid a lectore auctor exposcat. In Deo nihil mutabilis et corporei eogitandum. Hinc jam exordiens ca dicere, quae dici ut. cogitantur vel ab homine aliquo, vel certe a nobis non omni modo possunt: quamvis et ipsa nostra eog tatio, cum de Deo Trinitate cogitamus 1, longe se illi de quo cogitat, imparem sentiat, neque ut est eum capiat, sed, ut scriptum est, etiam a tantis quantus Paulus apostolus hie erat, per tpeculum et in ænigmate videatur (I Cor. XIII, 12), primum ab ipso Domnino Deo nostro, de quo semper cogitare debemus, et de quo digne cogitare non possumus. cui laudando reddenda est omni tempore benedictio (Psal. XXXIII, i), et cui enuntiando nulla competit dictio, et adjutorium ad intelligenda atque explicanda quæ intendo, et veniam precor sicubi offendo.