Latin
Book 4
Augustine, De Trinitate 32
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc autem non ideo minorem Filium qnia missus est a Patre, nec idco minorem Spiritum sauctum quia et Pater eum misit et Filius, sufficienter, quantum arbitror, demonstratum est. Sive enim propter visibilem creaturam, sive potius propter princicipii commendationem, non propter inæqualitatem vel imparilitatcni vel dissimilitudinem substantiæ in Scripturis hæc posita intelliguntur: quia etiam si voluisset Deus Pater per subiectam creaturam visibilitcr apparere, absurdissime tamen aut a Filio quem genuit, aut a Spiritu sancto qui de illo proccdit, missus diccretur. Iste igitur sit bujus voluminis modus: deinceps in cæteris, adjuvante Domnino, illa hæreticorum versutissima argumenta qualia siut, et quemadmodum redarguantur videbimus.