Latin
2.18 to 2.35
Augustine, De Trinitate 2.18-35
Unproofread scanNot analysed yet
jam tractavimus; meminerimus, cum aliquid horum nomino, sic accipicndum esse, ac si omnia commemorem. Quæritur ergo an Pater etiam singulus sit sapiens, alquc ipsa sibi ipse sapientia, an ita sit sapiens quomodo dicens. Verbo enim quod genuit dicens est; non verbo quod profertur, et sonat, et transit; sed Verbo quod erat apud Deum, et Deus crat Verbum, et omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 1, 3): Verbo æquali sibi, quo semper atque incommutabiliter dicit se ipsum. Non est enim ipse verbum, sicut nec filius, nec imago. Dicens autem: exceptis illis temporalibus vocibus Dei, quæ in creatura fiunt; nam sonant, et transeunt: dicens ergo illo coaeterno Verbo, non singulus intelligitur, sed cum ipso Verbo, sine quo non cst utique dicens. Itane et sapiens sicut dicens, ut ita sit sapicntia, sicut Verbum, et lfoc sit Verbum esse quod est esse sapientiam; hoc etiam esse virtutem, ut virtus et sapientia et Verbum idem sit, ct relative dicatur, sicut Filius et imago: atque ille non singulus potens, vcl sapiens, sed cum ipsa virtute ct sapicntia quam genuit; sicut non singulus dicens, sed eo Verbo, et cunt eo Verbo quod gcnuit; atque ita magnus ea et cum ea magnitudine quam genuit? Et si non alio magnus, alio Deus, sed eo magnus quo Deus, quia non aliud illi est magnum esse, aliud Deum esse; consequens est ut nec Deus singulus, sed ea et cum ea deitate quam genuit, ut sic sit Filius ddtas Patris, sicut sapicntia ct virtus Patris, et sicuti est Verbum et imago Patris. Et quia non aliud illi est esse, aliud Deum esse, ita sit eliam essentia Patris Filius, sicuti eat Verbum et imago ejus. Ac per hoc etiam excepto eo quod Patcr est, non sit aliquid Pater, nisi quia est ei Filius: ut non tantum id quod dicitur Pater, quod manifestum cst eum non ad se ipsum, sed ad Filium rclative dici, et ideo Patrem quia est ei Filius;