Latin
2.36 to 2.50
Augustine, De Trinitate 2.36-50
Unproofread scanNot analysed yet
sed omnino ut sit quod ad se ipsum est, idco sit quia genuit essentiam suam. Sicut enim magnus est, non nisi ea qnam genuit magnitudine; ita et est non nisi ea quam gennil essentia; qnia non est aliud illi esse, ariud magnum esse. Itane igitur pater est essentiae suæ, sicut pater est magnitudinis suT, sicut pater est virtutis ac sapientiæ suæ? Eadem quippe ejus magnitudo quae virtus, et eadem essentia quæ magnitudo. Hæc disputatio nata est cx eo quod scriptum est, Christum esse Dei virtutem et Dei sapientiam. Quapropter in cas angustias sermo coaretatur, cum ineffabilia fari cupimus, ut aut dicamus Christum non esse Dei viriutem et Dei sapientiam, atque ita impudenter et iinpie rcsislamus Apostolo: aut Christum quidem Dei virtutem et Dei sapientiam esse fatearnur, sed ejus Patrem non esse patrem virtutis et sapientiæ suæ, quod non minus impium est; sic enim nec Christi erit pater, quia Christus Dei virtus et Dei sapientia est: aut non esse Patrem virtute sua potentem, neque sapientia sua sapientem; quod quis audcat dicere? aut aliud in Patre intelligi esse, aliud sapientem esse, ut non hoc ipso sit quo sapiens est; quod de anima intelligi solct, quæ alias insipiens, alias sapiens est, velut natura mutabilis, et non summe perfecteque simplex: aut Patrem non esse aliquid ad se ipsum, et non solum quod Pater est, sed omninoquod est, ad Filium relative dici. Quomodo ergo ejusdem essentiæ Filius cujus Pater, quandoquidem ad se ipsum, nee esseulia est, nec omuino est ad se ipsum, sed etiam esse ad Filiurn illi est? Atenim multo magis unius ejusdemque essentiæ, quia una eadem que essentia Pater et Filius; quandoquidem Patri non ad se ipsum est ipsum esse, sed ad Filium, quam I essentiam genuit, et qua essentia est quidquid est.