Latin
2.70 to 2.89
Augustine, De Trinitate 2.70-89
Unproofread scanNot analysed yet
sed quia magis vivit cum sapit, minusque cum dcsipit. fit etiam hic aliqua mutatio, non ut desit vila, sicuti deest insipienti sapientia, sed ut minus sit: nec lale aliquid in Dco fit, quia omnino incommutabilis manet. CAPUT V. —6. In Deo nihil secundum accidens dicitur, sed secundum subitantiam aut secundum relationem. Quamobrem nihil i:1 eo secundum accidens dicitur, quia nihil' ei accidit; nec tamen omne quod diCitur, secundum substantiam dicitur. In rebus enim creatis atque mutabilibus quod non secundum substantiam dicitur, restat ut secundum accidens dicatur: omnis enim accidunt eis, quæ vel amitti possunt vel minui, et magnitudines et qualitates; et quod dicitur ad aliquid, sicut amicitiæ, propinquitates, servitutes, sinilitudines, æqualitates, et si qua bujusmodi; ct situs et habitus, et loca et tempora, et opera atque passiones. In Deo autem nibil quidem seeundum accidens dicitur, quia nihil in eo mutabile est; nec tamen omne quod dicitur, secundum substantiam dicitur. Dicitur enin ad aliquid, sicut Pater ad Filium, et Filius ad Patrem, quod non est accidens: quia et illo semper Pater, et ille semper Filius; et non ita semper quasi ex quo natus est Filius, ut ex eo quod nunquam desinat esse Filius, Pater non desinat esse Pater; sed ex eo quod semper natus cst Filius, nec cœpit unquam esse Filius. Quod si aliquando esse cœpisset, aut aliquando esse desineret Filius, secundum accidens diceretur. Si vero quod dicitur Pater, ad se ipsum diceretnr, non ad Filium; et quod dicitur Filius, ad se ipsum diceretur, non ad Patrem; secundum substantinm diceretur et ille Pater, et ille Filius: sed quia et Pater non dicitur Pater nisi ex co quod est ei. Filius, et Filius non dicitur nisi ex eo quod habet Patrem, non secundum substantiam hæc dicuntur: quia non quisque eorum ad se ipsum, sed ad invicem atque ad alterutrum ista dicuntur: neque secundum accidens, quia et quod dicitur Pater, et quod dicitur Filius, aeternum atque incommutabile est eis.