Latin
2.90 to 2.104
Augustine, De Trinitate 2.90-104
Unproofread scanNot analysed yet
Quamobrem quamvis diversum sit Patrem esse et Filium esse, non est tamen diversa substantia: quia boc 'non secundum substantiam dicuntur, sed sccundum relativum; quod tamen relativum non est accidens, quia non est mutabile. CAPUT VI. —7. Occurrii hæreticorum cavillationibus in eadem voce geniti et ingenitu Si autem huic sic putant resistendum esse sermoni, quod Pater quidem ad Filium dicitur et Filius ad Patrem, ingenitus tamen. et genitus ad se ipsos dicuntur, non ad alterutrum: non enim hoc est dicere ingenitum, quod cst Patrem dicere; quia et si Filium non genuisset, nihil prohiberet eum dicere ingenitum: et si gignat quisque tilium, non ex eo ipse ingenitus est, quia geniti homines ex aliis hominibus, gignunt ct ipsi alios: inquiunt ergo: Pater ad Filium dicitur, et Filius ad Patrem, ingenitus autem ad se ipsum, et genitus ad se ipsum dicitur: el ideo si quidquid ad se ipsum dicitur, secundum. substantiam dicitur, diversum est autem ingenitum esse et genitum esse; diversa igitur substantia cst: hoc si dicunt, nou intelligunt de ingeuito quidem aliquid se dicere, quod diligentius pertractandum sit, quia nec ideo quisque pater quiingenitus, nec ingenitus idco quia pater, et propteres non ad aliquid, sed ad se dici putatur ingenitus: genitum vcro mira caecitate nun advertunt dici non possc, nisi ad aliquid. Idco quippe filius quia genitus. et quia filius utique genitus. Sicut autem filius ad patrem, sic genitus ad genitorem refertur; et sicut pater ad filium, ita genitor ad genitum. Ideoque alia notio cst qua intelligitur genitor, alia qua ingenitus. Nam quamvis de Patre Dco utrumque dicatur, illud tamen ad genitum, id est, ad Filium dicitur; quod nec illi ccgant: hoc autem quod ingenitus dicitur, ad se ipsum dici perhibent.