Latin
2.70 to 2.83
Augustine, De Trinitate 2.70-2-83
Unproofread scanNot analysed yet
dominus vern et servus et jumentum et arrha, ad aliquid relative dicuntur. Sed si non esset homo, id est aliqua substantia, non esset qui relative dominus dicerclur: et si non esset equus qucdam essentia,, non esset quod jumentum relative diceretur: ila si nummus non esset aliqua substanlia, nec arrha posset relative dici. Quapropter si et Pater non est aliquid ad se ipsum, non est omnino qui relative dicatur ad aliquid. Non enim, sicut ad aliquid coloratum refertur color ejus, nec omnino ad se dicitur color, sed semper alicujus colorati est; illud autem cujus color est, etiam si eo quod coloratum dicitur, ad colorem refertur, tamen id quod corpus dicilur, ad se dicitur: ullo modo ita putandum est Patrem non dici aliquid ad se ipsum, sed quidquid dicitur ad Filium dici; cumdem,'cro Filium et ad se ipsum dici, et ad Patrum, cum dicitur mngnitudo magna 1 et virtus potens, utique ad se ipsum, et magnitudo atque virtus magni ct potentis Patris, qua Pater magnus et potens est. Non crgo ita, sed utrumque substantia, et utrumque una substantia. Sicut autem absurdum est dicere, candidum non esse candorem; sic absurdum est dicere, sapientem non esse sapientiam: et sicut candor ad se ipsum candidus dicitur, ita et sapientia ad se ipsam dicitur sapiens. Sed candor corporis non est essentia; quoniam ipsum corpus essentia est, et illa ejus qualitas: unde et ab ea dicitur candidum corpus, cui non hoc est esse quod candidum esse. Aliud enim ibi forma, et aliud color; et utrumque non in se ipso, sed in aliqua mole, quæ moles nee forma, nec color est, sed formata et colorata. Sapientia vera et sapiens est, et se ipsa sapiens est.