Latin
2.84 to 2.100
Augustine, De Trinitate 2.84-100
Unproofread scanNot analysed yet
Et quoniam quaecumque anima participatione sapientiæ fit sapiens, si rursus desipiat, manet tamen in se sapientia, nec cum anima fuerit in stultitiam 'commutata, illa mutatur: non ita est in eo qui ex ea fit sapiens, quemadmodum caudor in corpore quod ex illo candidum est Gum enim corpus in alium colorem fuerit mutatum, non manebit candor ille, sed omnino esse desinet. Quod si et Pater qui genuit sapientiam, ex ea fit sapiens, ncque hoc cst illi esse quod sapere, qualitas ejus est Filius; non proles ejus, et non ibi erit jam summa simplicitas. Sed absit ut ita sit; quia vere ibi est summe simplex essentia: hoc ergo est ibi esse quod sapere. Quod si hoc est ibi esse quod sapcre, non per illam sapientiam quam genuit sapiens est Pater; alioquin non ipse illam, sed illa eum genuit. Quid eniti aliud diciinus, cum dicimus, Hoc illi est esse quod sapere, risi, Eo est quo sapiens est? Quapropter quæ causa illi est ut sapiens sit, ipsa illi causa est ut sit: proinde si sapientia quam genuit, causa illi est ut sapiens sit, etiam ut sil ipsa illi causa est. Quod fleri non potest, nisi gignenclo eum aut faciendo. Sed neque genitricem, neque conditri cem Patris ullo modo quisquam dixerit sapientiam. Quid enim insanius? Ergo et Pater ipse sapientia est: et ita dicitur Filius sapientia Patris, quomodo dicitur lumen Patris; id est, ut quemadmodum lumen de lumine, et utrumque unum lumen; sic intelligatur sapicntia de sapientia, et utrumque una sapientia: ergo et una essentia; quia hoc est ibi esse quod sapere. Quod enim est sapientiæ sapere, et potentiæ posse, et æternitati æternam esse, justitiæ justam essc, magnitudini magnam esse;