Latin
22.74 to 22.91
Augustine, De Trinitate 22.74-91
Unproofread scanNot analysed yet
Omnia similiter novit et Filius, in se scilicet, tanqnam ea quae nata sunt de iis quæ Pater novit in se ipso: in Patre autem, tanquam ea de quibus nata sunt, quæ ipse Filius novit in se ipso. Sciunt ergo invicem Pater et Filius: sed ille gignendo, iste nascendo. Et omnia quæ sunt in eorum scientia, in eorum sapientia, in corum essentia, unusquisque eorum simul vidct; non particulatim aut singillatim, velut alternante conspectu hinc illuc, et inde huc, et rursus inde vel inde ill aliud atque aliud, ut aliqua videre non pos it nisi nun videns alia: sed, ut dixi, simul omnia vid. t, quorum nullum est quod non semper videt. 2t. Yerbum autcm nostrum illud quod non habet sonnm neque cogitationem soni, sed ejus rei I quam videndo intus dicimus, et idco nullius linguæ est; atquc inde utcumque simile est in hoc ænigmate illi Ycrbo Dei, quod etiam Deus est, quoniam sic et hoc de nostra nascitur, quemadmodum et illud de scientia Patris natum est: nostrum ergo tale verbum, quod invenimus esse utcumque illi simile, quantum SiL etiam dissimile sicut a nobis dici potuerit, non p! geat intueri. CAPUT X V. —Quanta sil dissimilitudo verb; nostri et Verbi divini. Verbum nostrum sempiternum esse aut dici non potest. Numquid verbum nostrum dc sola scientia nostra nascitur? Nonne multa dicimus eliam quæ nescimus? Nec dubitantes ea dicimus, sed vera esse arbitrantes: quæ forte si vera sunt, in ipsis rebus de quibus loquimur, non in verbo nostro Tera sunt; qnia verbum verum non est, nisi quod de re quæ scitur, gignitur. Falsum est ergo isto modo verbum nostrum, non cum mentimur, sed cum Callimur. Cum autem dubitamus, nondum est verbum de re de qua dubitamus, sed de ipsa dubitatione verbum cst.