Latin
22.92 to 22.108
Augustine, De Trinitate 22.92-108
Unproofread scanNot analysed yet
Quamvis enim non noverimus an verum sit unde dubitamus, lameD dubitare nos novimus: ac per hoc cum hoc dicimus, verum verbum est; quoniam quod novimus dicimus Quid, quod etiam mentiri possumus? Qnod cum facimus, utique volentes et scientes falsum verbum habemus: ubi verum verbum est mentiri nos; Loc enim scimus. Et cum mentitos nos csse confitemur, verum dicimus: quod scimus enim dicimus; scimus namque nos esse mentitos. Verbum autem illud quod est Deus et potentius est nobis, boc non potest. Non enim potest facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: et nen a se ipso to quitur, sed a Patre illi est omne quod loquitur, cum ipsum Pater unice loquitur: et magna illius Verbi potentia est, non posse mentiri; quia non potest esse illic Est et non (II Cor. i, i9), sed Est, est: Non, non. At enim nec verbum dicendum est, quod Terum non est. Si ita1, libens assentior. Quid, cum Terum est verbum nostrum, et ideo recte verbum vocatur, numquid sicut dici potest vel visio de visione, vel scientia de scientia, ita dici potest essentia de essentia, sicut illud Dei Verbum maxime dicitur maximeque dicendum est? Quid ita? quia non hoc est nobis esse, quod est nosse. Multa quippe nov! mus quæ per memoriam quodam modo virunt, ita et oblivione quodam modo moriuntur: atque ideo cum ilia jam non sint in notitia nostra, nos tamen sumus; et cum scientia nostra animo lapsa pcnerit a nobis, nos tamen vivimus.