Latin
23.35 to 23.57
Augustine, De Trinitate 23.35-57
Unproofread scanNot analysed yet
LXXXIV, 12), cum Filius Dei sic venit ut fieret filius hominis, et ipse in se exciperet fidem nostram, qun nos perduceret ad veritatem suam, qui sic suscepit mortalitatem nostram, ut non amitteret æternitatem suam. Quantum enim ad id quod ortum est aeternitas valet, tantum ad fidem veritas. Ita ergo nos purgari oportebat, ut ille nobis fieret ortus qui maneret aeternus, ne alLer I nobis esset in fide, alter in veritate. Nec ab eo quod orti sumus ad aeterna transire possemus, nisi aeterno per ortum nostrum nobis sociato ad aeternitatem ipsius trajiceremur. Nunc itaque illuc quodam modo secula est fides nostra, quo ascendit in quem credidimus, ortus, mortuus, resuscitatus, assumptus. Morum quatuor, duo priora noveramus in nobis; scimus enim homines et oriri et mori: duo autem reliqua, id est resuscitari et assumi, juste in nobis CUlum speramus, quia in illo facta credidimus. Itaque in illo quia et id quod ortum erat transiit ad aeternitatem, transiturum est ct nostrum, cum fides pervenerit ad veritatem. Jam eniiu credentibus, ut in verbo fidei manerent, et inde ad veritatem, ac per hoc ad xlerniiatem perducti a morte liberarentur, ita loquitur: Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis l. Et quasi quærerent, Quo fructu? sccuLus ait: Et cognoscetis veritatem. Et rursus quasi dicerent, Quid prodest mortalibus veritas? Et veritas, inquit, liberabit vos (Joan. VIII, 51, 32). Unde, nisi a morte, a corruptione, a mutabilitate? Veritas quippe immortalis, incorrupta, incominulabilis permanet. Vera autem immortalitas, vera incorruptibilitas, vera incommutabilitas, ipsa est æternitas. CAl'UT XIX. —25. Filius quomodo missus et prænuntiatus. Quomodo missione nativitatis in carne factus minor sine detrimento æqualitatis cum Patre. Ecce ad quod missus est Filius Dei; imo vero ecce quid est missum esse FiLum Dei?