Latin
23.58 to 23.65
Augustine, De Trinitate 23.58-65
Unproofread scanNot analysed yet
Quæcumque propter facicndam fidem, qua mundaremur ad contemplandam veritatcm, in rebus ortis ab aternilale prolatis et ad æternitatem rclatis temporaliter gesta sunt, aut testimonia missionis hujus fuerunt, aut ipsa missio Filii Dei. Sed testimonia quædam venturum prænuntiaverunt, quædam venisse testata sunt. Factum quippe creaturam per queni facta cst omnis crcatura, omnem creaturam testem habere oportebat. Nisi enim multis missis prxdicaretur unus, non multis dimissis teneretur unus. Et nisi talia essent testimonia quæ parvis magna esse viderentur, non crederetur 2, ut magnos faccret magnus, qui ad parvos missus est parvus. Incomparabiliter cnim majora Filii Dei facta sunt coelum et terra et omnia quæ in eis sunt, quia omnia per ipsum facta suut, quam signa et portenta quæ in cjus testimonium proruperunt. Sed tamen homines, ut hæc magna per eum facta parVi crederent 3, illa parva tanquam IDa. gna tremuerunt.