Latin
25.1 to 25.11
Augustine, De Trinitate 25.1-2-11
Unproofread scanNot analysed yet
Illa etiam quæ ita sciuntur, ut nunquam excidere pOFsint, quoniam præsentia sunt, et ad ipsius animi naturam pertinent, ut est Hlud quod nos vivere scimus (manet enim hoc quamdiu animus manet. ,et quia semper manet animus, et hoc semper mane!) :id ergo et si qua reperiuntur simili'a, in quibus imago Dei potius intuenda est, etiamsi semper sciuntur, tamen quia non semper etiam cogitantur, quomodo de his dicatur verbum sempiternum, cum verbum nostrum nostra cogitatione dicatur, invenire difficile est. Sempiternum est enim animo vivere, sempiternum est scire quod vivit: ncc tamen sempiternum cst cogitare vitam suam, vel cogitarc scientiam vitæ suæ; quoniam cum aliud atque aliud cœperit, hoc desinet cogitare, quamvis non desinat scire. Ex quo fit, ut si potest esse in animo aliqua scientia sempiterna, et sempiterna esse non potest ejusdem scientiæ cogitatio, et Ycrbum verum nostrum intimum nisi nostra cogitatione non dicitur, solus Deus intelligatur habere Verbum sempiternum sibique coæternum. Nisi forte dicendum est, ipsam possibilitatem cogitationis, quoniam id quod scitur, etiam quando non cogitatur, potest tamen veraciter cogitari, verb'lIn esse eam perpetuum, quam scientia ipsa perpetua est. Sed quomodo est verbum, quod nondum in cogitationis visione formatum est? Quomodo erit simile scientiæ de qua nascitur, si ejus non hahet for. . mam, ct ideo jam vocatur verbum quia potest habere? Tale est enim ac si dicatur, ideo jam vocandum esse verbum quia potest esse verbum. Sed qurd est quod potest esse vorbum, et ideo jam dignum est verbi nominc? Quid est, inquam, boc formabile nondumquc formatum, nisi quiddam mentis nostræ, quod hac atque hac volubili quadam motione jactamus, cnm a nobis nunc boc, nunc illud, sicut inventum fuerit vel occurrerit, cog! tatur?