Latin
3.40 to 3.63
Augustine, De Trinitate 3.40-63
Unproofread scanNot analysed yet
Ac primum nobis persuadendum fuit, quantum nos diligeret Deus, ne desperatione non auderemus erigi in eum. Quales autem dilexerit, ostendi oportebat, ne tanquam de meritis nostris superbientes, magis ab eo rcsiliremus et in nostra fortitudine magis deficeremus: ac per hoc egit nobiscum, ut per rjus fortitudinem potius proficeremus, atque ita in infirmitate humilitatis perficeretur virtus charitatis. Hoc significat in Psalmo, ubi ait: Pluviam voluntariam segrcgans, Deus, hæreditali tuce; ei infirmata est, tu vere perfecisti eam (Psal. LXVII,10). Pluviam quippe voluntariam nonnisi gratiam vult intelligi, non meritis redditam, sed gratis datam, unde et gratia nominatur: dedit enim eam, non quia digni eramus, sed quia voluit. Hoc cognoscentes, non fidentes in nobis erimus; et hoc est infirmari. Ipse vero perficit nos, qui etiam Paulo apostolo dixit: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9). Persuadendum ergo erat homini quantum nos dilexcrit Deus, et quafesdilexerit: quantum, ne desperaremus; quales, ne superbiremus. Hunc locum Apostolus pernecessarium sic expticat: Commendat autem, inquit, suam charitatem Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est; mullo magis justificati tiunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus; multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius (Rom. v, 8-10). Item alio loco: Quid ergo, inquit, dicemus ad hœc? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non et cum illo nobis omnia donavit (Id. VII, 31, 32)? Quod autem factum nobis annuntiatur, hoc foturum ostendebatur ct antiquis justis, ut per enmdem fidem etiam ipsi humiliati infirmarentur, et infirmati perficerentur. Quia igitur unum Verbum Dei est, per quod facta sunt omnia, quod estincommutabilis veritas, ibi princi.