Latin
3.64 to 3.83
Augustine, De Trinitate 3.64-83
Unproofread scanNot analysed yet
paliter atque incommutabiliter sunt omnia simul; non solum quae nunc sum in hac universa creatura, vcrum cHam quae fuerunt et quae futura sunt. Ibi autem nec fuerunt, nec futura sunt, sed tantummodo sunt; et omnia vita suut, et omnia unum sunt, ct magis unum est et una vita est. Sic enim omnia per ipsum facta sunt, ut quidquid factum cst in his, in illo vita sit, et facta non sit: quia in principio non factum est Verbum, sed erat Verbum apud Deum, ei Deus erat Verbum, et omnia per ipsum facta sunt; nee per ipsum omnia facta essent, nisi ipsum esset antc omma, factumque non esset. In iis autem quae per ipsum facta sunt, etiam corpus quod vita non est, per ipsum non fieret, nisi in illo, antequam fieret, vila esset. Quod enim factum eat, jam in illo vita erat, et non qualiscumque vita: nam et anima vita est corporis, sed et hæc facta est, quia mutabilis est; et per quid facta est, nisi per Dei Verbum. incommutabile? Omnia cnm per ipsum facta sunt, et sine ipso factum eat nihil. Quod ergo factum est, jam in illo vita erat, et non qualiscumque vita, sed vita erat lux hominum: lux utique rationalium mentium, pcr quas homines a pecoribus differunt, et ideo sunt homines. Non ergo lux corporea, quae lux est carnium, sive de coelo fulgeat, sive terrenis ignibus accendatur, nec humanarum tantum carnium, sed etiam bcliuinarum et usque ad minutissimos quoque verniculos. Omnia cnim hæc vident istam luccm: at illa tua lux hominum crat; nec longe posita ab unoquoque nostrum: in illa enim vivimus, et movemur, et sumus (Act. XiII, 27. 28). CAPUT II. —4. Quomodo per Verbum incarnatum reddimur habiles percipiendos veritati.