Latin
3.84 to 3.101
Augustine, De Trinitate 3.84-101
Unproofread scanNot analysed yet
—Sed lux in tenebris lucet, et tenebrœ eam non comprehenderunt. Tenebrae autcm sunt stultæ mentes bominum, prava cupiditate atque inlidelitate cæcatæ. Has ut curaret atque sanaret Verbum, per quod facta sunt omnia, caro factum est, et habitavit in nobit (Joan. I, 1, 14 ). Illuminatio quippe nostra participatio Verbi est, iilius scilicet vitae quæ lux est hominum. Huic autem participationi prorsus inhabiles, et minus idonei eramus, propter immunditiam peccatorum. Mundandi ergo eramus. Porro iniquorum et superborum una mundatio est sanguis jusli, et humilitas Dei: ut ad contemplandum Deum quod natura non sumus, per eum mundaremur factum quod natura sumus, et quod peccato non sumus. Deus enim natura non sumus: homines natura sumus, justi peccato non sumus. Deus itaque factus homo justus, intercessit Deo pro homine peccatore. Non enim congruit peccator justo, sed congruit homini homo. Adjungens ergo nobis similitudinem humanitatis suæ, abstulit dissimilitudinem iniquitatis nostrae: et factus particeps morlalitatis nostræ, fecit nos participes divinitatis suæ. Merito quippe mors peccatoris venicns ex damnationis necessitate, soluta est per mortem justi venientem ex misericordiae voluntate, dum simplum ejus congruit duplo nostro. Hæc enim congruentia, sive convenientia, vel concinentia, vel consonantia, vel si quid commodius dicitur, quod unum est ad duo, in omni compaginatione; vel, si melius dicitur, coaptatione creaturæ, valec plurimum. Hanc enim coaptationem, sicut mihi nunc occurrit, dicere volui, quam Græci ἁρμονὶαν vocant. Neque nunc locus est, ut ostendam quantum valeat consonantia simpli ad duplum, quæ maxima in nobis reperitur I, et sic no. bis insita naturaliter (a quo utique, nisi ab eo qui nos creavit?) ,ut nec imperiti possint eam non sentire, sive ipsi cantantes, sive alios audientes: per hanc quippe voces acutiores gravioresque concordant, ita ut quisquis ab ea dissonuerit, non scientiam, cujus expertes sunt plurimi, sed ipsum sensum auditus nostri vehementer offendat.