Latin
4.1 to 4.17
Augustine, De Trinitate 4.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde quod sequitur, Hic venit in testimonium, uttestimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum; actio, ut diximus, temporalis est. Temporaliter enim testimonium perhibetur etiam de re sempiterna, quod est intelligibile lumen. De quo ut testimonium perhiberet venit Joannes, qui non erat lux, aed uttestimonium perhibcret de lumine. Adjungit enim: Erat lux bera quæ illuminat omnem. hominem venientem in hunc mundum. 1 mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. I npropria venit, et aui eum Mon receperunt. Hæc verba omnia qui latinam linguam sciunt, ex rebus intelligunt quas noverunt, Quarum aliquae nobis innotuerunt per corporis sensus, sicut homo, sicut ipse mundus, cujus tam evidentem magnitudinem cernimus, sicut eorumdem verborum soni; nam et auditus sensus est corporis: aliquæ autem per animi rationem, sicut id quod dictum est, Et aui eum Mon receperunt: intelligitur enim, Non in eum crediderunt, quod quid sit, nullo corporis sensu, sed animi ratione cognovimus. ipsorum etiam verborum, non sonos 1, sed significationes, partim per corporis sensum, partim per animi rationem didicinlus. Nec ea verba nunc primum audivimus: sed quæ jam audieramus; et non solum ipsa, verum etiam quae signifacarent, cognita memoria tenebamus, et hic agnovimus. Hoc enim nomen dissyllabum cum dicitur, mundus, quoniam sonus est, res utique corporalis per corpus innotuit, id est, per aurem: sed etiam quod significat per corpus innotuit, id est, per oculos carnis. Mundus quippc in quantum notus est, videntibus notus est. At hoc verbum quatuor syllabarum quod est, Crediderunt, sono suo, qnomam corpus est, per aurem carnis illabitur: quod autem signiOcat, nullo coroporis sensu, sed animi ratione cognoscitur. NisI enim quid sit, Credidcrunt, per animum nossemus, non intelligeremus quid non fecerint illi de quibus dictum est, Et sui eum non receperunt.