Latin
Book 13
Augustine, De Trinitate 3
Unproofread scanNot analysed yet
Fidem porro ipsam quam videt quisque in corde suo esse, si credit, vel non esse, si non credit, aliter novimus: non sicut corpora quae videmus oculis corporeis, et per ipsorum imagines quas memoria tenemus, etiam absentia cogitamus; nec sieut ea quæ non vidimus, et ex iis quæ vidimus cogitatione utcumque formamus, et memoriæ commendamus, quo recurramus cum voluermus, ut illic ea, vel potius qualescumque imagines eorum quas ibi fiximus, similiter recordatione cernamus; nec sicut hominem vivum, cujus animaro etiamsi non videmus, ex nostra conjicimus, et ex motibus corporalibus hominem vivum, sicut videndo didicimus, intuemur etiam cogitando. Non sic videtur fides in corde, in quo est, ab eo cujus est: sed eam tenet certissima scientia, clamatque conscientiae Cum itaqne propterea credere jubeamur, quia id quod credere jubemur, videre non possumus; ipsam tamen fidem quando inest in nobis, videmus in nobis: quia et rerum absentium praesens est fides, et rerum quæ foris sunt intus est fides, et rerum quae non videntur videtur fides, et ipsa tamen temporaliter fit in cordibus hominum; et si ex fidelibus, infideles fiunt, perit ab eis. Aliquando autem et rebus falsis a ccommodatur fides: loquimur enim sic, ut dicamus, Hahita est ei fides, et decepit. Qnalis fides, si tamen et ipsa dicenda est fides, non culpabiliter de cordibus perit, quando eam inventa veritas pellit. Optabiliter autem rerum verarum in easdem res fides transit. Non enim dicendum est, Perit, quando ea, quae credebantur, videmur. Numquid enim adhuc fides dicenda est, cum definita sit in Epistola ad Hebræos fides, dictumque sit eam esse convictionem rerum quæ non videntur (Hebr. xi, 1)?