Latin
4.134 to 4.149
Augustine, De Trinitate 4.134-149
Unproofread scanNot analysed yet
miserrimum eat: nec tam miserum eat non adipisci quod velis, quam adipisci velle quod non oporteat. Præclarissime omnino atque verissime. Quis namque ita sit mente cæcus,et ab omni luce decoris alienus ac tenebris dedecoris involutus, ut eum qui nequiter vivit ac turpiter, et nullo prohibente, nullo ulciscente, et nullo saltem reprehendere audente, insuper et laudantibus plurimis, quoniam sicut ait Scriptura divina, Laudatur peccator in desideriis animœ suœ; et qui iniqua gerit, benedicitur (Psal. IX, 3), implet omnes suas facinorosissimas et flagiosissimas voluntates I, ideo beatum dicat, quia vivit ut vult: cum profecto quamvis et sic miser esset, minus tamen esset, si nihil eorum quae perperam voluisset, habere potuisset? Etiam mala enim voluntate vel sola quisque miser effcitur: sed miserior potestate, qua desiderium malae voluntatis impletur. Qua propter, quoniam verum est quod omnes homines esse beati velint, idquo unum ardentissimo amore appetant, et propter hoc caetera quæcumque appetunt; nec quisquam potest amare quod omnino quid vel quale sit nescit, nec potest nescire quid sit quod velle'se scit; sequitur ut omnes beatam vitam sciant. Omnes autem beati habent quod volunt, quamvis non omnes habent qui qnod volunt continuo sint beati: continuo autem miseri, qui vel non habent quod voluntvel id habent quod non recte volunt. Beatus igitur non est, nisi qui et habetomnia quas vult, et nihil vult male. CAPUT VI, —9. Cur cum omnes nelint beatitudinem, id eligatur potius, quo ab ea receditur. Cum ergo ex his duobus beata vita constetatqae omnibus nota, omnibus chara sit; quid putamus esse causæ cur horum duorum, quando utrumque non possunt magis eligant homines, ut omnia quae volunt habeant, quam ut omnia bene velint etiamsi non habeant? An ipsa est pravitas generis humani, ut cum eos non latrat, nec ilium beaturo esse qui quod vult non habet, nec illum qui quod male vult habet;