Latin
4.116 to 4.133
Augustine, De Trinitate 4.116-133
Unproofread scanNot analysed yet
Non igitur omnes beate vivere volunt, imo pauci hoc volunt, si noa est beate vivere, nisi secundum virtutem animi vivere, quod multi nolunt. ltane falsum crit, unde nec ipse (cum Academicis omnia dnbia sint) Academicus ille Cicero dubitavit, qui cum vellet in Hortensio dialogo ab aliqua re certa, de qua nullus ambigeret, sumere suas disputationis exordium, Beati certe, inquit, omnes, esse volumus? Absit ut hoc falsum esse dicamus. Quid igitur? an dicendum est etiamsi nihil sit aliud beate vivere, quam secundum virtutem animi virere, tamen et qui boc non vult, beate vult vivere? Nimis quidem hoc videtur absurdum. Tale est enim ac si dicamus: Et qui non vult beate vivere, beate vult vivere. lstam repugnantiam quis audiat, quis ferat? Et tamen ad hanc contrudit necessitas, si et omnes beate velle vivere verum est, et non omnes sic volunt vivere, quomodo solum beate vivitur. CAPUT V. -8. De eadem re. An forte illud est quod nos ab his angustiis possit eruere, ut quoniam diximus ibi quosque posuisse beatam vitam quod eos maxime delectavit, ut voluptas Epicurum, virtus Zenonem; sic alium aliquid aliud, nihil dicamus esse beate vivere, nisi vivere sccundum delectationem suam, et ideo falsum non esse quod omnes beate vivere velint, quia omnes iIa volunt ut quemque delectat? Nam et boc populo si pronuntiatum esset ill theatro, omnes id in suis voluntatibus invenirent. Sed boc quoque Cicero cum sibi ex adverso proposuisset, ila redarguit, ut qui hoc sentiunt, erubescant. Ait enim: Ecce autem non philolophi quidem, aed prompti tamen ad disputandum, omnes aiunt eue beatos, qui vivant ut ipsi velint: hoc est quod noa dilunus, Ut quosque delectat. Sed mox ille subjecit: Faslum id quidem. Velle enim quod non deceat, idipaun.