Latin
4.89 to 4.115
Augustine, De Trinitate 4.89-115
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IV. —7. Bealiludini. habendœ tJolunta. una omniunl, sed de ipsa beatitudine varieta, magna voluntalum. Mirum est autem cum capessendae atque retinendæ beatitudinis voluntas una sit omnium, unde tanta existat de ipsa beatitudine rursus varietas atque diversitas voluntatum, non quod aliquis eam nolit, sed quod non omnes eam norint. Si enim omnes eam nossent, non ab aliis putaretur esse in virtute animi; aliis, in corporis voluptate; aliis, in utraque; et aliis atque aliis, alibi atque alibi. Ut enim eos qurque resmnime delectavit, ita in ea constituerunt vitam beatam. Quomodo igitur ferventissime amant omnes, quod non omnes sciunt? Quis potest amare quod nescit? sicut jam de hac re in libris superioribus disputavi (Lib. 8, capp. 4 et seqq. ,et lib. 10, cap. i, etc.) . Cur ergo beatitudo amatur ab omnibus, nec tamen scitur ab omnibus? An forte sciunt omnes ipsa quæ sit, sed non omnes sciunt ubi sit, et inde contentio est? Quasi vero de aliquo mundi hujus agatur loco, ubi debeat quisque velle vivere, qni vult beate vivere, ac non ita quaeratur ubi sit beatitudo, sicut quæritur quæ sit. Nam utique si in corporis voluptate est, ille beatus est qui fruitur corporis voluptate: si in virtute animi, ille qui hac fruitur: si in utraquc, ille qui fruitur utraque. Cum itaque alius dicit, Beate vivere est voluptate corporis frui; alius autem, Bcate vivere est virtute animi frui: nonne aut ambo nosciuntquæ bit beata vita, aut non ambo sciunt Quomodo ergo ambo amant cam, si nemo potest amare quod nescit? An forte falsum est quod pro verissimo certissimoque posuimus, beate vivere omnes homines velle? Si enim beate vivere est, verbi gratia, secundum animi virtutem vivere; quomodo beate vivere vult, qui hoc non vult, Nonne verius dixerimus: Homo iste non vult beate vivere, quia non vult secun< dum virtutem vivere, quod solum est beate vivere?