Latin
42.142 to 42.157
Augustine, De Trinitate 42.142-157
Unproofread scanNot analysed yet
scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti eat (1 Joan. tu, 2). De his atque hujusmodi sermo ipso mihi videtur esse sermo sapientiae. Abstinerc" autem a malis, quam Job scientiam dixit esse, rerum procut dubio temporalium est. Quoniam secundum tempus in malis sumus, a quibus abstinere debemus, ut ad illa bona aeterna veniamus. Quamobrem quidquid prudenter, fortiter, temperanter et juste agimus, ad eam pertinet scicntiam sive disciplinam, qua in evi- Landis. malis bonisque appetendis actio nostra versatur; et quidquid propter exempla vel cavenda, vel imitanda, et propter quaruntque rerum quæ nostris accommodata sunt usibus necessaria documenta, historica cognitione colligimus. De his ergo sermo cum fit, eum scientiæ scrmonem puto, discernendum a sermone sapientiæ, ad quam pertinent ea quae nec fuerunt; nec futura sunt, sed sunt, et propter eam æternitatem in qua sunt, et fuisse et esse et futura esse dicuntur, sine ulla mutabilitate temporum. Non enim sic fuerunt ut esse desinerent, aut sic futura sunt quasi nunc non siut: sed idipsum esse semper habuerunt, semper habitnra sunt. Manent autem, non tanquam in spatiis locorum Gia veluti corpora: sed in natura incorporali sic intelligibilia praesto sunt mentis aspectibus, sicu ista in locis visibilia vel contrectabilia corporis sensibus. Non autem solom rerum sensibilinm in locis positarum sine spatiis localibus manent intelligibiles incom poralesque rationes; verum etiam motionum in temporibus transeuntium sine temporali transitu stant etiam ipsae utique intelligibiles, non sensibiles, Ad quas mentis acie pervenirc paucorum est; ct cum pervenitur, quantum fieri potest, non in eis manet ipse perventor, sed veluti acie I ipsa reverberata repellitur, et fit rei non transitoriæ transistoria cogitatio. Quæ tamen cogitatio transiens per disciplinas quibus eruditur animus, memoriæ commendatur, utsit quo redire possit, quae cogitur inde transire: quamvis si ad memoriam cogitatio non rediret, atque quod commendaverat ibi inveniret, velut rudis ad hoc sicut ducta fuerat duceretur, idque inveniret ubi primum invenerat, in illa scilicet incorporea veritate, unde rursus quasi descriptum in memoria figeretur.