Latin
42.158 to 42.174
Augustine, De Trinitate 42.158-174
Unproofread scanNot analysed yet
Neque erim sicut manet, verbi gratia, quadrati curporis incorporalis et incommutabilis ratio, sic in ea manet bominis cogitatio; si tamen ad eam sine phantasia spatii localis potuit pervenire. Aut si alicujus artificiosi et musici soni per moras temporis transeuntis numerositas comprehendatur, sine tempore stans in quodam secreto altoque silentio, tamdiu saltem cogitari potest quamdiu potest ille cantus audiri: tamen quod inde rapuerit etsi transiens mentis aspectus, et quasi glutiens in ventrem ita in memoria reposuerit, poterit recordando quodam modo ruminare, et in disciplinam quod sic didicerit trajicere. Quod si fuerit omnimoda oblivione deletum, rursus doctrina duce ad id venietur quod penitus exciderat, et sic invenietur ut erat. CAPUT XV. —24. Contra reminiscentiam Platoni. et Pytragoræ. Samius Pythagoras. De differentia sapientiæ a scientia, et de quærenda trinitate in scientia temporatium. Unde Plato ille philosophus nobilis persuadere eonatus est vixisse hic animas bominum, et antequam ista corpora gererent: et hinc esse quod ea quae discuntur, reminiscuntur potius cognita, quam cognoscuntur nova. Retulit enim, puerum quemdam nescio quae do geometrica2 interrogatum, sic respondisse, tanquam. esset illius peritissimus disciplinæ. Gradatim quippe atque artificiose interrogatus, videbat quod videndum erat, dicebatque quod viderat. Sed si recordatio hæc esset rerum antea cognitarum, non utique omnes vel pene omnes, cum illo modo interrogarentur, hoc possent. Non enim omnes in priore vita geometrae fuerunt. cum tam rari sint in genere humano, ut vix possit aliquis inveniri: sed potius credendum est mentis intellectualis ita conditam esse naturam, ut rebus intelligibilibus naturali ordinet disponente CondHore, subjuncta sic ista videat in quadam luce sui generis incorporea, quemadmodum oculus carnis videt quae in hac corporea luce circumadjacent, cujus lucis capax eique congruens est creatus. Non enim et ipse ideo sine magistro alba et nigra discernit, quia ista jam noverat antequam in hac carne crearetur.