Latin
43.129 to 43.153
Augustine, De Trinitate 43.129-153
Unproofread scanNot analysed yet
13 ),visus fuerit Abrahæ. Sub ilice autem Mambre tres viros vidit, quibus et invitalig hospitioque susceptis et cpulanlibus ministravit. Sic tamen Scriptura illam rem gestam narrare coepit, ut non dicat, Visi sunt ei tres viri; sed, Visus est ei Dominus. Atque inde consequenter exponens quomodo ei visus sit Dominus, attexit narrationem de tribus viris, quos Abraham per pluralem numerum invitat, ut hospitio suscipiat; et postea singula- 'riter sicut unum alloquitur; et sicut unus ei de Sara filium pollicetur, quem Dominum dicit Scriptura, sicut in ejusdem narrationis exordio, Visus est, inquit, Dominus Abrahae. Invitat ergo, et pedes lavat, et deducit abeuntes tanquam homines: loquitur autem tanquam cum Domino Deo, sive cum ei promittitur filius, sive cum ei Sodomis imminens interitus indicatur (Gen. XVIII). CAPUT XI. —20. De eadem visione. Non parvam neque transitoriam considerationem postulat isto Scripturae locus. Si enim vir unus visus fuisset, jam illi qui dicunt et priusquam de Virgine nasceretur per suam substantiam visibilem Filium, quid aliud quam ipsum esse clamarent? Quoniam de Patre, int quiunt, dictum est, Invisibili soli Deo (I Tim. I, 17). Et tamen possem adhuc quærere, quomodo ante susceptam carnem, habitu est inventus ut homo: quandoquidem ei pedes loti sunt, et humanis epulis epulatus est? Quomodo istud fieri potcrat, cum adhuc in forma Dei esset, non rapinam arbitratus esse æqua/is Deo? Numquid enim jain semetipsum exinanieral, formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philipp, n, 6, 7)? cum hoc quando fecerit per partum Virginis noverimus. Quomodo igitur antequam hoc fecisset, ut vir unus apparuit Abrahæ? An illa forma vera non erat? Possem ista quærere, si vir unus apparuisset Abrahæ,. idemque Dei Filius crederetur. Cum vero tres viri visi sunt, nec quisquam in eis vel forma, vel ætate, vel potestate major cæteris dictus est;