Latin
43.154 to 43.172
Augustine, De Trinitate 43.154-172
Unproofread scanNot analysed yet
cur non hic accipiamus visibiliter insinuatam per creaturam visibilem Trinitatis æqualitatem, atque in tribus personis unam eamdemque substantiam? Nam ne quisquam putaret sic intimatum unum in tribus fuisse majorem, et cum Dominum Dei Filium intelligendum, duos autoin alios angelos ejus 1, quia cum tres visi sint, uni Domino illic loquitur Abrabam; sancta Scriptura futuris talibus cogitationibus atque opinionibus contradicendo non prætermisit occurrere, quando paulo post duos angelos dicit venisse ad Loth, in quibus et ille vir justus qui de. Sodomorum incendio meruit libcrari, ad unum Dominum loquilur. Sic enim sequitur Scriptura dicens: Abiit autem Dominus postquam cessavit loquens ad braham, et Abrabam reversus ea! ad locum suum. CAPUT XII. -Visio Loth excutitur. -Venerunt autem duo angeli in Sodomis vespere. Hic attentius considetandum est, quod ostendere institui. Cum tribus certe loquebatur Abraham, et cum Dominum singulariter appellavit. Forte inquit aliquis 1: Unum ex tribus agnoscebat Dominum; alios autem duos, angelos ejus. Quid sibi ergo vult, quod consequenter dicit S riptura, Abiit autem Dominus postquam cessavit loquens ad Abraham, et Abraham reversus est ad locum suum: venerunt autem duo angeli in Sodomis vespere? An forte ille unus abscesserat, qui Dominus agnoscebatur in tribus, et duos angelos qui cum illo erant ad consumenda miserat Sodoma? Ergo sequentia videamus. Venerunt, inquit, duo angeli in Sodomis vespere. Loth autem sedebat ad portam Sodomorum. Et cum vidisset eos Loth, surrexit in obviam illis, el adoravit in faciem super terram, et dixit: Ecce, domini, divertite in domum pueri vestri. Hic manifestum est, et duos angelos fuisse, et in hospitium pluraliter invitatos, et honorifice appellatos dominos, cum fortasse homines putarentur. Scil rursum movct, quia nisi angeli Dei cognoscerentur, non adoraret Loth in faciem super terram.