Latin
Book 7
Augustine, De Trinitate 5
Unproofread scanNot analysed yet
Propterea igitur cum pronuntiatur in Scripturis, aut enarratur aliquid de sapicntia, sive dicente ipsa sive cum de illa dicitur, Filius nobis potissimum insinuatur. Cujus imaginis exemplo et nos non discedamus a Deo, quia et nos imago Dei sumus: non quidem æqualis, facta quippe a Patre per Filium, non nata de Patre sicut illa. Et nos quia illuminamur luniine; illa vero, quia lumen illuminans: et ideo illa sine exemplo nobis exemplum est. Neque cnim imitatur præcedentem aliquem ad Patrem a quo nunquam est omnino separabilis, quia idipsum est quod ille de quo est. Nos autem nitentes imitamur manentem, et sequimur stantem, et in ipso ambulantes tendimus •ad ipsum: quia factus est nobis via temporalis per humilitatem I, quæ mansio nobis æterna est per divinitatem. Quoniam quippe spiritibus mundis intellectualibus, qui superbia non lapsi sunt, in forma Dci et Deo aequalis et Deus præbet exemplum: ut se idem exemplum redeundi etiam lapso præberet homini, qui propter immunditiam peccatorum poenamque mortalitatis Deum videre non poterat, semetipsum exinanivit, non mutando divinitatem suam, sed nostram mutabilitatem assumendo; et formam servi accipiens (Philipp. II, 7), venit ad nos in hunc mundum (I Tim. I, 15), qui in hoc mundo erat, quia mundus per eum factus est (Joan. i, 10); ut exemplum sursum videntibus Deum, exemplum deorsum mirantibus hominem, exemplum sanis ad permanendum, exemplum infirmis ad convalescendiun, exemplum morituris ad non timendum, exemplum mortuis ad resurgendum esset, in omnibus ipse primatum tenens (Coloss. I, 48). Quia enim homo ad beatitudinem sequi non debebat nisi Deum, et sentire non poterat Deum; sequendo Deum hominem factum, sequeretur simul et quem sentire poterat, et quem sequi debebat. Amemus ergo eum et inhæreamus illi, charitate diflusa in eordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. v, 5). Non igitur mirum, si propter exemplum quod nobis ut rcformemur ad imaginem Dei praebet imago aequalis Pa. tri, cum de sapientia Scriptura loquitur, de Filio loquitur, quem sequimur vivendo sapienter: quamvis et Pater sit sapienlia, sicut lumen et Deus.