Latin
6.1 to 6.24
Augustine, De Trinitate 6.1-24
Unproofread scanNot analysed yet
Spiritus quoque sanctus sive sit summa charitas utrumque conjungens nosque subjungens, quod ide »non indigne dicitur quia scriptum est, Deus charitas est (I Joan. IV, 8): quomodo non est etiam ipse sapientia; cum sit lumen, quoniam Deus tumen est? sive alio modo 31 essentia Spiritus sancti singillatim ac proprie nominanda est: quoniam Deus est, utique lumen est: et quoniam lumen est, utique sapientia est. Deum autem esse Spiritum sanctum, Scriptura clamai apud Apostolum qui dicit, Nescitis qnia templum Dei estit? Statimque subjicit, Et Spiritus Dei hubilat in vobis (I Cor. III, 16). Deus enim habitat in templo suo. Non enim tanquam minister habitat Spiritus Dei in templo Dei, cum alio loco evidentius dicat: Nescitis quia corpora vestra templum iti vobis est Spiritus sunct, quem habetis a Deo, et non estis vestri? Empti enim estis pretia magno: glorificate ergo I Deum in corpore vestro (Id. vi, 19, 20) Quid cst autem sa. pientia, nisi lumen spirituale et incommutabile? Est enim et sol iste lumen, sed corporale est; et spiritualis creatura lumen, sed non incommutabile. Lumen ergo Pater, lumen Filius, lumen Spiritus sanCtus: simul aulcm non tria lumina, sed unum lumen. Et ideo sapientia Pater, sapientia Filius, sapicntia Spiritus sanctus; et simul non tres sapientiæ, sed una sapientia: et quia hoc est ibi esse quod sapere, una essentia Pater et Filius et Spiritus sanctus. Nee aliud est ibi esse quam Deum esse: unus ergo Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus. CAPUT IV. —7. Qua necessitate Grœci rea hypostases dixerint; Latini, tres personas. Scriptura nullibi dicit tres personas in Deo. Itaque loquendi causa de ineffabilibus, ut fari aliquo modo possemus, quod effari nullo modo possumus, dictum est a nostris Græcis una essentia, tres substantiæ: a Latinis autcm, una essentia vcl substantia, tres personæ;