Latin
5.106 to 5.129
Augustine, De Trinitate 5.106-129
Unproofread scanNot analysed yet
Inde enim approbatur factus, ubi videtur fuisse faciendus. Haec est veritas, et simplex: bonum: non enim est aliud aliquid quam ipsum bonum, ac per hoc etiam summum bonum. Non euim minui vel augeri bonum potest, nisi quod ex alio bono bonum est. Ad hoc se igitur animus convertit ut bonus sit, a quo habet ut animus sit. Tunc erga voluntas naturæ congruit ut perficiatur in bono ani. mus, cum illud bonum diligitur conversione volontatis, unde est et illud quod non amittitur nec aversione voluntatis. Avertendo enim se a summo bono, amittit animus ut sit bonus animus; non autem amitlit ut sit animus, curn et hoc jam bonum sit corpore melius: hoc ergo amittit voluntas, quod voluntas adipiscitur. Jam enim erat animus, qui converti ad id vellet a quo erat: qui autem vellet esse antequam esset nondum erat. Et hoc est bonum nostrum, ubi videmus uirum esse debucrit aut debeat, quidquid esse debuisse aut debere comprehendimus; ct ubi vidcmus esse non potuisse nisi esse debuisset, quidquid etiam quomodo esse -debuerit non comprehendi. mus 2. Hoc ergo bonum non longe positum est ab unoquoque nostrum: in illo enim vivimus, et move. mur, et sumus (Act. XVII, i7, 28). CAPUT IV. —6. Deus prius fide non errante cognoscendus, ut amari possit. Sed dilectione standum est ad illud et inhærendum illi, at praesente perfruamur a quo sumus, quo absente nec esse possemus. Cum enim per fidem adhuc ambulamus, non per speclem (II Cor. v, 7), nondum utique videmus Dcum, sicut idem ait, facie ad faciem (I Cor. xm, 12): quem Utmen nisi nunc jam diligamus, nunquam videbimus. Sed quin diligit quod ignorat? Sciri cnim aliquid et non diligi potest: diligi autem quod nescitur, quæro utrum possit;