Latin
5.87 to 5.105
Augustine, De Trinitate 5.87-105
Unproofread scanNot analysed yet
non enim jam. cra! quod ageret ut esset: ul autem sit-bonus animus, video agendum esse voiuntalc; non quia idipsum quo animus est, non est aliquid boni; nam unde jam dicitur, et verissimo dicitur corpore melior? sed ideo, nondum dicitur bonus animus, quoniam restat ei aetio voluntatis, qua sit præstantior; quam si neglexerit, 'jure culpatur, recteque dicitur non bonus animus. Distat enim ab eo qui hoc agit: et quia ille laudabilis, profecto iste qui hoc non agit, vituperabilis est. Cum vero agit hoc studio, et fit bonus animus, nisi sc ad aliquid convertat quod ipse non est, non potest hoc assequi. Quo se autem convertat ut flat bonus animus, nisi ad bonum, cum hoc amat ct appetit et adipiscitur? Unde se si rursus avertat, fia:que non bonus, hoc ipso quo se avertit a bono, nisi maneat in se illud bonum unde se avertit, non cst quose iterum, si voluerit emendare, convertat. Quapropter nulla essent mutabilia bona, nisi esset incommutabile bonum. Cum iiaquc audis bonum, hoc et bonum illud, quoe possunt alias dici etiam non bona, si potueris sine illis quæ participatione boni bona sunt, perspicere ipsum bonum cujus participatione bona sunt; simul enim et ipsum intelligis, cum audis hoc aut illud bonum: si ergo poLueris illis do. . . tractis per se ipsum perspicere bonum, perspexeris Deum. Et si amore inhæseris, continuo beatificaberis. Pudeat autem, cum alia non amentur nisi quia bona sunt, eis inhærendo non amare bonum ipsum unde bona sunt. Illud etiam, quod animus, tantum quia est animus, etiam nondum eo modo bonus quo se convertit ad incommutabile bonum; sed, ut dixi, tantum animus, cum ita nobis placet ut eum omni etiam luci corporeæ cum bene intelligimus,, præferamus, non in se ipso nobis placet, sed in illa artc qua factus est.