Latin
5.29 to 5.45
Augustine, De Trinitate 5.29-2-45
Unproofread scanNot analysed yet
xm, 12). IIoc ergo sapiamus, ut noverimus tutiorem esse affectum vera quærendi, quam incognita pro cognitis præsumendi. Sic ergo quæramus tanquam inventuri: ct sic inveniainus, tanqnam quaesituri. Cun enim consummaverit homo, tunc incipit (Eccli. XVIII, 6). De credendis nulla infidelitate dubitemus, de intelligendis nulla temeritate affirmemus: in illis auctoritas tenenda est, in his veritas exquirenda. Quod ergo ad istam quæstionem attinet, credamus Patrem et Filium et Spiritum sanctum esse unum Deum, univcrsæ creaturæ conditorem atque rectorem: nee Patrem esse Filium, nec Spiritum sanctum vcl Patrem esse vel Filium; sed Trinitatem relatarum ad invicem personarum, et unitatem æqualis essentia; . Hoc aulcm quæramus intelligere, ab eo ipso qucm intelligere volumus, auxilium precantes, et quantum tribuit quod intelligimus explicare tanta cura et sollicitudine pietatis cupientes 1, ut etiam si aliquid aliud pro alio dicimus, niHil tamen indignum dicamus. Ut si quid, verbi gratia, dc Patre dicimus, quod Patri proprie non conveniat, aut Filio conveniat, aut Spiritui sancto, aut ipsi Trinitati: et si quid de Filio, quod Filio proprie non congruat, saltem congruat Patri, aut Spiritui sancto, aut Trinitati: item si quid de Spiritu sancto, quod proprietatem Spiritus sancti non deccat, non tamen alienum sit a Patre aut a Filio, ant ab uno Deo ipsa Trinitate. Veluti nunc cupimus videre utrum illa excellentissima charitas proprie Spiritus sanctus sit: quod si non est, aut Pater est charitas, aut Filius, aut ipsa Trinitas; quoniam resistere non possumus certissimae fidei, et validissimae auctoritati Scripturæ dicentis, Deus charitas est (1 Joan. IV, 16): nou tamen debcmus deviare sacrilego errore, ut aliquid de Trinitate dicamus quod nou Creatori, sed creaturae potius conveniat, aut inani cogitatione fingatur. CAPUT II. —2. Consideranda tria illa qum reperiuntur in charitate. Quae cum ita sint, attendamus ista tria, quae invenisse nobis videmur.