Latin
5.74 to 5.86
Augustine, De Trinitate 5.74-86
Unproofread scanNot analysed yet
Non amas certe nisi bonum, quia bona est terra altitudine montium et temperamento collium et planitie camporum, et bonum,radium amoenum ac fertile, et bona domus patrinis membris disposita et ampla et lucida, et bona animalia animata corpora, et bonus aer modestus et salubris, et bonus cibus suavis atque aptus valetudini, et bona valetudo sine doloribus et lassitudine, ct bona facies hominis dimensa pariliter et affecta hilariter et luculenter colorata, et bonus animus amici consensionis dulcedine et amoris fide, et bonus vir justus, ot bonæ divitiæ, quia facile expediunt, ei bonum cœlum eun sole et luna et stellis suis, et boni Angeli sancta obedientia, et bona locutio. suaviter docens et congruenter monens %audientem, et bonum carmen car norum numeris et sententiis grave. Qaid plura et plura? Bonum hoc et bonum illud: tolle hoc ct illud, ci vide ipsum bonum, si polcs; ita Deum vidcbis, non alio bono bonum, sed bonum omnis boni. Neque enim II his omnibus bonis, vel que commemoravi, vel quæ alia cernuntur sivc cogitantur, diceremus aliud alio melius cum vere judicamus, nisi esset nobis impressa notio ipsius boni, secundum quod et probaremus aliquid, et aliud alii præponeremus. Sic amandus cal Deus, non huc et illud bonum, sed ipsum bonum. Quærendum enim bonum animae, non cui supervolilet judicando, sed cui hæreat amando: et quid hoc, nisi Deus? Non bonus animus, aut bonus angelus, aut bonum cœlum; sed bonum bonuni. Sic enim forte facilius advertitur quid velim dicere. Cum enim audio, verbi gratia, quod dicitur animus bonus, sicut duo vci ba suut, ita ex eis verbis duo quædam intelligo: aliud quo animus est, aliud quo bonus. Et quidem ut animus esset, non egit ipse aliquid;