Latin
59.315 to 59.329
Augustine, De Trinitate 59.315-329
Unproofread scanNot analysed yet
IV, 12). Constituuntur autem purgati ab omni contagione corruptionis I in placidis sedibus, donec recipiant corpora sua, sed jam incorruptibilia, quæ ornent, non onerent. Hoc enim placuit optimo et sapientissimo Creatori, ut spiritus hominis Deo pie subditns, habeat feliciter subditum corpus, et sine fine permaneat ista felicitas. Ibi veritatem sine ulla difficultate videbimus, eaque clarissima et certissima perfrucmur. Nee aliquid quæremus mente ratiocinante, sed contemplante cerneinus quare uon sit Filius Spiritus sanctus, cum de Patre procedat. In illa luce nulla erit quæstio: hic vero ipsa experientia tam mihi apparuit esse difficilis, quod et illis qui hæc diligenter atque intelligenter legent, procul dubio similiter apparebit, ut cum me in secundo hujus operis libro alio loco inde dicturum esso promiserim (Cap. 5). quotiescumque in ea creatura quæ nos sumus, aliquid illi rei simile ostendere volui, qualemcumque intellectum meum sufficiens elocutio mea secuta non fuerit: quamvis et in ipso intellectu conatum me senserim magis habuisse quam effectum. Et in u'. a quidem persona quod est homo invenisse imaginem summae illius Trinitatis, et in re mutabili tria ilia ut facilius intelligi possint, etiam pcr temporalia intervalla maxime in libro nono monstrare voluisse. Sed tria unius personæ, non sicut humana poscit intentio, tribus illis personis convenire potuerunt, sicut in hoc libro quinto decitno domonstravimus. CAPUT XX L —Spiritus sanctus a Christo bis datus. Processio Spiritus sancti a Patre et a Filio est sine tempore, nec amborum filius dici potest. Deinde in ilia summa Trinitate qux Deus est, intervalla temporum nulla sunt, per quae possit ostendi aut saltem rcquiri, utrum prius de Patre natus sit Filius, ct postea (! e ambobus processerit Spiritus sanctus. Quoniam Scriptura sancta Spiritum cum dicit amborum. Ipse est enim de quo dicit Apostolus, Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sai in COrda vestra (Galat.