Latin
59.330 to 59.354
Augustine, De Trinitate 59.330-354
Unproofread scanNot analysed yet
IV, 6): et ipse est de quo dicit ideo, Filius, Non enim vos estis quiloquimini; sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. X, 20). Et multis aliis divinorum eloquiorum testimoniis comprobatur Patris et Filii esse Spiritu! n, qui proprie dichur in Trin:! ate Spiritus sanctus: de quo item jicit ipse Filius, Quem ego mittam vobis a Patre (Joan. xv, 26); et alio loco, Quem mittet Pater ix nomine meo (Id. XIV, 26). De utroque autem procedere sic docetur; qnia ipse Filius ait, De Patre procedit. Et cum resurrexisset a mortuis et apparuisset discipulis suis, insufflavit et ait, Accipite Spiritum sanctum (Joan. xx, 22), ut cum etiam de se procedere ostenderet. Et ipsa est virtus quæ de illo exoat, sicut legitur in Evangelio, et sanabat omnes (Luc. VI, 19). Quid vero fuerit causse, ut post resurrectionem suam, et in terra prius daret (Joan. xx, 22), et de caelo postea mitteret Spiritum sanctum (Act. H, 4 ); hoc ego existimo, quia per ipsum donum diffunditur charitas in cordibus nostris (Rom. v, 5 ),qua diiigimus Deum et proximum, secundum duo ilia præcepta in quibus tota Lex pendat et Prophetae (Matth. XXII, 37-40). Huc significans Dominus Jesus, his dedit Spiritum sanctum; semel in terra propter dilectionem proximi, et iterum de coelo propter di! eeLionem Dei. Et si forte alia ratio reddatur de Spiritu sancto bis dato, cumdem tamen Spiritum sanctum datum, cum insumasset Jesus, de quo mox ait, Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Id. XXVIII, 19), ubi maiimc commendatur hæc Trinitas, ambigcre non debemus. Ipse est igitur qui de cælo etiam datus est dic Pentecostes, id est, post dies decem quam Dominus ascendit in coelum. Quomodo ergo Deus non est qui dat Spiritum sanctum?