Latin
6.25 to 6.38
Augustine, De Trinitate 6.25-38
Unproofread scanNot analysed yet
quia, sicut jam diximus, non alilcr in sermone nostro, id est, latino, essentia quam substantia solet intelligi (Lib. 5, capp. 2, 8). Et dum intelligatur saltem in ænigmate quod dicitur, placuit ita dici, ut diceretur aliquid cum quæreretur quid tria sint, quæ tria esse lides vera pronuntiat, cum et Patrem non dicit esse Filium, et Spirituin sanctum quod est donum Dci nee Patrem dicit esse nec Filium. Cum ergo quæritur quid tria, vei quid tres, conferimus nos ad inveniendum aliquod speciale vel generale nomen, quo comllectamur hæc tria, neque occurrit animo, quia excedit supereminentia divinitatis usitati eloquii facultatem. Verius enim cogitatur Deus quam dicitur, et verius est quam cogitatur. Cum enim dicimus non cumdem esse Jacob qui est Abrabam, Isaac autein nec Abraham esse nec Jacob, tres esse utique latemur, Abraham, Isaac ct Jacob. Sed cum quæritur quid tres, respondemus tres homines, nomine speciali eas pluraliter appellautcs; gcnerali autem, si dicamus ti ia animalia: homo enim, sicut veteres definierunt, animal est rationale, mortale: aut sicut Scripturæ nostræ loqui solent, tres animas, cuin a parte meliore lotum appellari placet, id est, ab anima, et corpus et animam, quod est totus homo '. Ita quippe dictum ivt in Ægyptum descendisse cum Jacob animas sepriaginta quinque, pro tot hominibus (Gen. XLVI, 27, et Deut. x, 22). Item cum dicimus equum tuum non eun esse qui meus est, et tertium alicujus alicrius uec meum esse nec tuum, fatemur tres esse: ct interroganti quid tres, respondemus tres cquos nomine speciali, generali autem tria animalia. Item cum dicimus bovem non esse equum, canem vero nec bovem esse nec equum, tria quædam dicimus: ct percontantibus quid tria, non jam speciali nomine dicimus tres equos, aut tres boves, ant tres canes, quia non cadem specie continentur;