Latin
8.1 to 8.17
Augustine, De Trinitate 8.1-2-17
Unproofread scanNot analysed yet
Anuus eliam unus, si duodecim menses integri considerentur, quos triceni dies complent (talem quippe nlensem veteres observaverunt, quem circuitus lunaris ostendit), senario numero pollet. Quod enim valent sex in primo ordine numerorum, qui constat ex unis ut perveniatur ad decem; hoc valent scxaginta in secundo ordine, qui constat ex denis ut perveniatur ad centum. Sexagenarius ergo numerus dierum, sexta pars anni est. Proinde per senarium primi versus multiplicatur1, tanquam senarius secundi versus, et fiunt sexies sexageni, trecenti et sexaginta dies, qui sunt integri duodecim menses. Sed quoniam sicut mensem circuitus lunae ostendit hominibus, sic annus circuitu solis animadversus est; restant autem quinque dies et quadrans diei, ut sol impleat cursum suum annumque concludat: quatuor euim quadrantes faciunt unum diem, quem necesse est iutercalari excurso quadriennio, quod bissextum vocant, ne temporum ordo turbetur: etiam ipsos dies quinque et quadrantem si consideremus, senarius numerus in eis plurimum valet. Primum, quia sicut fieri solet ut a parte totum computetur, non sunt jam. lies quinque, sed potius sex, ut quadrans ille accipiatur pro die. Deinde, quia in ipsis quinque diebus bexta pari mensis est: ipse amem quadrans sex horas habet. Totus enim dies, id est, cum sua nocte, viginti quatuor horæ sunt, quarum pars quarta, quæ est quadrans diei, sex horæ inveniuntur: ita in anni cursu senarius numerus plurimuln valet. CAPUT V. —9. Senarius item in ædificatione corporis Christi ac templi Jerosolymitani commendatus. Nec immerito in ædificatione corporis Dominici, in cujus figura templum a Judæis destructum triduo se resuscitaturum esse dicebat, numerus ipe senarius pro anno positus intelligitur. Dixerunt enim: Quadraginta et sex annis ædificatum est templum. Et qua. dragies sexies seni, fiunt ducenti septuaginta ser- Qui numerus dierum complet novem menses et sex dies, qui tanquam decem menses parientibus feminis imputantur: non quia omnes ad sextum diem post nonum mensem perveniunt, sed quia ipsa perfectio corporis Domini lot diebus ad partum perducta comperitur, sicut a majoribus traditum suscipiens Ecclesiae custodit auctoritas.