Latin
8.18 to 8.43
Augustine, De Trinitate 8.18-2-43
Unproofread scanNot analysed yet
Octavo enim calendas aprilis conceptus creditur, quo et passus: ita monumento novo quo sepultus est, ubi nullus erat mortuorum positus (Joan. xix, 4i, 42), nec ante, nec postea, congruit uterus virginis quo conceptus est, ubi nullus seminatus est mortalium. Natus autem traditur octavo calendas januarias. Ab illo ergo die usque ad istum computati1, ducenti septuaginta et sex reperiuntur dies, qui senarium numerum quadragies sexies habent. Quo numero annorum templum aedificatum est, quia eo numero senariorum corpus Domini perfectum est, quod mortis passione destructum, triduo resuscitavit. Dicebat enim hoc de templo corporis sui (Id. II, 19-21), sicut evidentissimo et robustissimo Evangelii testimonio declaratur, quo ait: Sicut fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus; sic crit Filius hominis in corde terræ tribus diebus, et tribus noctibus (Matth. XII, 40). CAPUT VI. —10. Triduum resurrectionis, in quo etiam apparet ratio simpli ad duplum. Ipsum autem triduum non totum ct plenum fuisse, Scriptura testis est: sed primus dies a parte extrema totus annumeratus est; dies vero tertius a parte prima, et ipso totus; medius autem inter eos, id est, secundus dies absolute totus viginti quatuor horis suis, duodecim nocturnis et duodecim diurnis. Crucifixus est enim primo Judæorum vocibus hora tertia, cum csset dies sexta sabbati. Deinde in ipsa cruce suspensus est hora sexta, et spiritum tradidit hora nona (Id. XXVII, 23-50). Sepultus est autem cum jam sero factum esset, sicut sese habent verba Evangelii (Marc. xv, 42-16); qnod intelligitur, in fine diei. Undelibet ergo incipias, ctiam si alia ratio reddi potest, quomodo non sit contra Evangelium Joannis (Joan. xix, 14), ut hora tertia ligno suspensus intelligatur; totum diem primum non comprehendis. Ergo a parte extrema totus computabitur, sicut tertius a parte prima. Nox enim usque ad. diluculum, quo Domini resurrectio declarata est, ad tertium diem pertinet: quia Deus qui dixit de tenebris lucem clarescere (II Cor, IV, 6 ),ut per gratiam Novi Testamenti et participationem resurrectionis Christi audiremus, Fuislis enim aliquando tenebra nunc autem lux in Domino (Ephes.