Latin
8.105 to 8.132
Augustine, De Trinitate 8.105-132
Unproofread scanNot analysed yet
Qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. i, 6). CAPUT VII. —10. De vera dilectione, per quam ad Trinitatis cognitionem pervenitur. Quærendus Deus, non exterius, appetendo mira facer. e cum Angelis; sed interius, imitando bonorum Angelorum. pietatem. Quapropter non est pracipue videndum in hac quaestione,. quai de Trinitate nobis est, et de cognoscendo Deo, nisi quid sit vera dilectio, imo vero quid sit dilectio. Ea quippe dilectio dicenda est, quæ vera est; alioquin cupiditas est: atque ita cupidi abusive dieuniur diligere, quemadmodum cupere abusive dicuntut qui diligunt. Hæc est autem vera dilectio, ut inhærentes veritati juste vivamus: et ideo contemnamus omnia mortalia' præ amore hominum, quo eos volumus juste vivere. Ita enim et mori pro. fratribus utiliter parati esse poterimus, quod nos Dominus Jesus Christus exemplo suo docuit. Cum enim duo praecepta sint in quibus tota Lex pendet et Prophetae, dilectio Dei et dilectio proximi (Matth. XXII, 37-40); non immerito plerumque Scriptura pro utroque unum ponit: sive tantum Dei, sicuti est illud, Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum (Rom. VIII, 28); et itcrum, Quisquis autem diligit Deum, hic cognitus est ab illo (I Cor. VIII, 5); et illud, Quoniam charitas Dei diffusa eat in cordibus nostris per Spiritum. sanctum qui datus est nobis (Rom. v, 5); et alia multa: quia et qui diligit Deum consequens est ut faciat quod præcepit Deus, et in tantum diligit in quantum facit; consequens ergo est ut et proximum diligat, quia boc præcepit Deus: sive tantum proximi dilectionem Scriptura commemorat, sicut est illud, Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat. VI, 2); et illud, Omnia enim lex in uno sermone impletur, in eo quod scriptum eat, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum (Id.